Et contentus iter cauda sulcare Pareas:Oraque distendens avidus spumantia Prester:Ossaque dissolvens cum corpore tabificus Seps.Sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,Ante venena nocens, late sibi submovet omneVulgus, et in vacua regnat Basiliscus arena.Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terrisSerpitis, aurato nitidi fulgore dracones,Pestiferos ardens facit Africa. Ducitis altumAera cum pennis, armentaque tota secutiRumpitis ingentes amplexi verbere tauros:Nec tutus spatio est elephas: datis omnia leto:Nec vobis opus est ad noxia fata veneno.Has inter pestes duro Cato milite siccumEmetitur iter, tot tristia fata suorumInsolitasque videns parvo cum vulnere mortes.Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis AulumTorta caput retro Dipsas calcata momordit.Frons dolor aut sensus dentis fuit: ipsaque letiFrons caret invidia, nec quidquam plaga minatur.Ecce subit virus tacitum, carpitque medullasIgnis edax, calidaque incendit viscera tabe.Ebibit humorem circum vitalia fusumPestis, et in sicco linguam torrere palatoCoepit; defessos iret qui sudor in artusNon fuit, atque oculos lacrimarum vena refugit.Non decus imperii, non moesti iura CatonisArdentem tenuere virum, quin spargere signaAuderet, totisque furens exquireret agris,Quas poscebat aquas sitiens in corde venenum.Ille vel in Tanain missus Rhodanumque PadumqueArderet, Nilumque bibens per rura vagantem.Accessit morti Libye, fatisque minoremFamam Dipsas habet, terris adiuta perustis.Scrutatur venas penitus squalentis arenae:Nunc redit ad Syrtes, et fluctus accipit oreAequoreusque placet, sed non sibi sufficit, humor.Nec sentit fatique genus mortemque veneni,Sed putat esse sitim, ferroque aperite tumentesSustinuit venas, atque os implere cruore.