Nec Pallas spectare potest: vultusque gelassentPerseos aversi, si non Tritonia densosSparsisset crines, texissetque ora colubri.Aliger in coelum sic rapta Gorgone fugit.Ille quidem pensabat iter, propiusque secabatAethera, si medias Europae scinderet urbes;Pallas frugiferas iussit non laedere terras,Et parci populis. Quis enim non praepete tantoAethera respiceret? Zephyro convertitur ales,Itque super Libyen, quae, nullo consita cultu,Sideribus Phoeboque vacat: premit orbita solis,Exuritque solum; nec terra celsior ullaNox cadit in coelum, lunaeque meatibus obstat,Si flexus oblita vagi per recta cucurritSigna, nec in Borean aut in Noton effugit umbram.Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulliArva bono, virus stillantis tabe MedusaeConcipiunt, dirosque fero de sanguine rores,Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.Hic, quae prima caput movit de pulvere tabes,Aspida somniferam tumida cervice levavit.Plenior huic sanguis et crassi gutta veneniDecidit: in nulla plus est serpente coactum.Ipsa caloris egens gelidum non transit in orbemSponte sua, Niloque tenus metitur arenas.Sed quis erit nobis lucri pudor? inde petunturHuc Libycae mortes, et fecimus Aspida mercem.At non stare suum miseris passura cruorem,Squamiferos ingens Haemorrhois explicat orbes:Natus et, ambiguae coleret qui Syrtidos arva,Chersydros, tractique via fumante Chelydri:Et semper recto lapsurus limite Cenchris:Pluribus ille notis variatam pingitur alvum,Quam parvis tinctus maculis Thebanus Ophites.Concolor exustis atque indiscretus arenisAmmodytes: spinaque vagi torquente Cerastae:Et Scytale, sparsis etiam nunc sola pruinisExuvias positura suas: et torrida Dipsas:Et gravis in geminum vergens caput Amphisbaena:Et Natrix violator aquae, Iaculique volucres,