Numen, Romano templum defendit ab auro.Esse locis superos, testatur silva, per omnemSola virens Libyen. Nam quidquid pulvere siccoSeparat ardentem tepida Berenicida Lepti,Ignorat frondes: solus nemus extulit Ammon.Silvaram fons caussa loco, qui putria terraeAdligat, et domitas unda connectit arenas.Sic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summoStat librata dies: truncum vix protegit arbor:Tam brevis in medium radiis compellitur umbra.Deprensum est, hunc esse locum, qua circulum altiSolstitii medium signorum percutit orbem.Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exitRectior, aut Aries donat sua tempora Librae,Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.Par Geminis Chiron, et idem quod Carcinos ardensHumidus Aegoceros: nec plus Leo tollitur Urna.At tibi, quaecumque es Libyco gens igne diremta,In Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton:Et segnis Cynosura subit: tu sicca profundoMergi plaustra putas, nullumque in vertice summoSidus habes immune mari; procul axis uterque est,Et fuga signorum medio rapit omnia caelo.Stabant ante fores populi, quos miserat Eos,Cornigerique Iovis monitu nova fata petebant:Sed Latio cessere duci: comitesque CatonemOrant, exploret Libycum memorata per orbemNumina, de fama tam longi iudicet aevi.Maximus hortator scrutandi voce deorumEventus Labienus erat. Sors obtulit, inquit,Et Fortuna viae tam magni numinis oraConsiliumque dei: tanto duce possumus utiPer Syrtes, bellique datos cognoscere casus.Nam cui crediderim superos arcana daturosDicturosque magis, quam sancto vera Catoni?Certe vita tibi semper directa supernasAd leges, sequerisque deum. Datur, ecce, loquendiCum Iove libertas: inquire in fata nefandiCaesaris, et patriae venturos excute mores:Iure suo populis uti legumque licebit,