Sparsit: et hinc placidis alto delabitur aurisIn litus, Palinure, tuum: (neque enim aequore tantumAusonio monumenta tenes, portusque quietosTestatur Libye Phrygio placuisse magistro;)Cum procul ex alto tendentes vela carinaeAncipites tenuere animos, sociosne malorum,An veherent hostes. Praeceps facit omne timendumVictor, et in nulla non creditur esse carina.Ast illae puppes luctus planctusque ferebant,Et mala vel duri lacrimas motura Catonis.Nam postquam frustra precibus Cornelia nautasPrivignique fugam tenuit, ne forte repulsusLitoribus Phariis remearet in aequora truncus,Ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri:Ergo indigna fui, dixit, Fortuna, maritoAccendisse rogum, gelidosque effusa per artusIncubuisse viro? laceros exurere crines?Membraque dispersi pelago componere Magni?Vulneribus cunctis largos infundere fletus?Ossibus et tepida vestes implere favilla,Quidquid ab extincto licuisset tollere busto,In templis sparsura deum? Sine funeris ulloArdet honore rogus: manis hoc Aegyptia forsanObtulit officium grave manibus. O bene nudiCrassorum cineres ! Pompeio contigit igniInidia maiore deum. Similisne malorumSors mihi semper erit? numquam dare busta licebitConiugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?Quid porro tumulis opus est, aut ulla requirisInstrumenta, dolor ? Non toto pectore portasImpia Pompeium? non imis haeret imagoVisceribus? Quaerat cineres victura superstes.Nunc tamen hinc longe qui fulget luce malignaIgnis, adhuc aliquid. Phario de litore surgens,Ostendit mihi, Magne, tui. Iam flamma resedit,Pompeiumque ferens vanescit solis ad ortusFumus, et invisi tendunt mihi carbasa venti.Non mihi nunc tellus Pompeio si qua triumphosVicta dedit, non alta terens Capitolia currusGratior: elapsus felix de pectore Magnus;