Divitiisque graves et fulvo germine rami:Virgineusque chorus nitidi custodia luci,Et numquam somno damnatus lumina serpens,Robora complexus rutilo curvata metallo.Abstulit arboribus pretium, nemorique laboremAlcides: passusque inopes sine pondere ramos,Retulit Argolico fulgentia poma tyranno.His igitur depulsa locis, effectaque classisSyrtibus, haud ultra Garamantidas attigit undas:Sed duce Pompeio Libyes melioris in orisMansit. At impatiens virtus haerere CatonisAudet in ignotas agmen committere gentes,Armorum fidens, et terra cingere Syrtim.Haec eadem suadebat hiems, quae clauserat aequor;Et spes imber erat, nimios metuentibus ignes:Ut neque sole viam, nec duro frigore saevam,Inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.Atque ingressurus steriles sic fatur arenas:O quibus una salus placuit mea castra secutisIndomita cervice mori, componite mentesAd magnum virtutis opus summosque labores.Vadimus in campos steriles, exustaque mundi,Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae,Siccaque letiferis squalent serpentibus arva,Durum iter. Ad leges patriaeque ruentis amoremPer mediam Libyen veniant, atque invia tentent,Si quibus in nullo positum est evadere voto,Si quibus ire sat est. Neque enim mihi fallere quemquamEst animus, tectoque metu perducere vulgus.Hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,Qui, me teste, pati vel quae tristissima, pulchrumRomanumque putant. At qui sponsore salutisMiles eget, capiturque animae dulcedine, vadatAd dominum metiore via. Dum primus arenasIngrediar, primusque gradus in pulvere ponam,Me calor aethereus feriat, mihi plena venenoOccurrat serpens; fatoque pericula vestraPraetentate meo: sitiat, quicumque bibentemViderit: aut umbras nemorum quicumque petentem,Aestuet: aut equitem peditum praecedere turmas,