In sua regna furens: tentatum classibus aequorTurbine defendit, longeque a Syrtibus undasEgit, et illato confregit litore pontum.Tum quarum recto deprendit carbasa maloEripuit nautis; frustraque rudentibus ausisVela negare Noto, spatium vicere carinae,Atque ultra proram tumuit sinus. Omnia si quisProvidus antennae suffixit lintea summae,Vincitur, et nudis avertitur armamentis.Sors melior classi, quae fluctibus incidit altis,Et certo iactata mari. Quaecumque levataeArboribus caesis flatum effudere frementem,Abstulit has ventis liber contraria volvensAestus, et obnixum victor detrudit in Austrum.Has vada destituunt, atque interrupta profundoTerra ferit puppes: dubioque obnoxia fatoPars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.Tunc magis impactum brevibus mare, terraque saevitObvia consurgens: quamvis elisus ab Austro,Saepe tamen cumulos fluctus non vincit arenae.Eminet in tergo pelagi procul omnibus arvis,Inviolatus aqua, sicci iam pulveris agger;Stant miseri nautae, terraeque haerente carinaLitora nulla vident. Sic partem intercipit aequor:Pars ratium maior regimen clavumque secuta est,Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos,Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontusAudit ventosa perflantem murmura concha,Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nataTerrarum primam Libyen (nam proxima coelo est,Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quietaVultus vidit aqua, posuitque in margine plantas,Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.Quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,Infernis, ut fama, trahens oblivia venis:Atque insopiti quondam tutela draconis,Hesperidum pauper spoliatus frondibus hortus.Invidus, annoso qui famam derogat aevo,Qui vates ad vera vocat. Fuit aurea silva,