Summus honor; dominum, quem clades cogit, habebo;Nullum, Magne, ducem. Te solum in bella secutus,Post te fata sequar: neque enim sperare secundaFas mihi, nec liceat. Fortuna cuncta tenenturCaesaris: Emathium sparsit victoria ferrum.Clausa fides miseris, et toto solus in orbe est,Qui velit ac possit victis praestare salutem.Pompeio scelus est bellum civile peremto,Quo fuerat vivente fides. Si publica iura,Si semper patriam sequeris, Cato, signa petamus,Romanus quae consul habet. Sic ille profatusInsiluit puppi, iuvenum comitante tumultu.Actum Romanis fuerat de rebus, et omnisIndiga servitii fervebat litore plebes.Erupere ducis sacro de pectore voces:Ergo pari voto gessisti bella, iuventus,Tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti,Non Romana manus? Quod non in regna laboras,Quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbemAdquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est,Bella fugis, quaerisque iugum cervice vacante,Et nescis sine rege pati? Nunc caussa pericliDigna viris. Vestro potuit Pompeius abutiSanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,Cum prope libertas? Unum Fortuna reliquitIam tribus e dominis. Pudeat: plus regia NiliContulit in leges, et Parthi militis arcus.Ite, o degeneres, Ptolemaei munus et armaSpernite. Quis vestras ulla putet esse nocentesCaede manus? Credet faciles sibi terga dedisse,Credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.Vadite securi: meruistis indice vitamCaesare, non armis, non obsidione subacti.O famuli turpes, domini post fata priorisItis ad heredem. Cur non maiora mereri,Quam vitam veniamque, libet? Rapiatur in undasInfelix Magni coniux, prolesque Metelli:Ducite Pompeios: Ptolemaei vincite munus.Nostra quoque inviso quisquis feret ora tyranno,Non parva mercede dabit. Sciet ista iuventus