Suppositisque deis uram caput. Has mihi poenasTerra dabit: linquam vacuos cultoribus agros,Nec, Nilus cui crescat, erit: solusque tenebisAegyptum populis, genitor, superisque fugatis.Dixerat, et classem saevas rapiebat in undas.Sed Cato laudatam iuvenis compescuit iram.Interea totis, audito funere Magni,Litoribus sonuit percussus planctibus aether:Exemploque carens et nulli cognitus aevoLuctus erat, mortem populos deflere potentis.Sed magis, ut visa est, lacrimis exhausta, solutasIn vultus effusa comas, Cornelia puppiEgrediens, rursus geminato verbere plangunt.Ut primum in sociae pervenit litora terrae,Collegit vestes, miserique insignia Magni,Armaque, et impressas auro, quas gesserat olim,Exuvias, pictasque togas, velamina summoTer conspecta Iovi, funestoque intulit igni.Ille fuit miserae Magni cinis. Accipit omnisExemplum pietas, et toto litore bustaSurgunt, Thessalicis reddentia manibus ignem.Sic, ubi, depastis submittere gramina campisEt renovare parans hibernas Apulus herbas,Igne fovet terras, simul et Garganus et arvaVulturis et calidi lucent buceta Matini.Non tamen ad Magni pervenit gratius umbrasOmne quod in superos audet convicia vulgus,Pompeiumque deis obicit, quam pauca CatonisVerba, sed a pleno venientia pectore veri.Civis obit, inquit, multo maioribus imparNosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,Cui non ulla fuit isti reverentia, salvaLibertate potens, et solus plebe parataPrivatus servire sibi, rectorque senatus,Sed regnantis, erat. Nil belli iure poposcit:Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari.Immodicas possedit opes, sed plura retentisIntulit: invasit ferrum, sed ponere norat.Praetulit arma togae: sed pacem armatus amavit.Iuvit sumta ducem, iuvit dimissa potestas.