Sed videar timuisse, Pharon. Nec fallere vos meCredite victorem. Nobis quoque tale paratumLitoris hospitium. Ne sic mea colla gerantur,Thessaliae Fortuna facit. Maiore profecto,Quam metui poterat, discrimine gessimus arma;Exsilium generique minas Romamque timebam:Poena fugae Ptolemaeus erat. Sed parcimus annis,Donamusque nefas. Sciat hac pro caede tyrannusNil venia plus posse dari. Vos condite bustoTanti colla ducis: sed non, ut crimina solumVestra tegat tellus; iusto date thura sepulchroEt placate caput, cineresque in litore fusosColligite, atque unam sparsis date manibus urnam.Sentiat adventum soceri, vocesque querentisAudiat umbra pias. Dum nobis omnia praefert,Dum vitam Phario mavult debere clienti,Laeta dies rapta est populis: concordia mundoNostra perit. Caruere deis mea vota secundis,Ut te complexus, positis felicibus armis,Adfectus abs te veteres vitamque rogarem,Magne, tuam: dignaque satis mercede laborumContentus, par esse tibi, tunc pace fideliFecissem, ut victus posses ignoscere divisFecisses, ut Roma mihi. Nec, talia fatus,Invenit fletus comitem, nec turba querentiCredidit: abscondunt gemitus, et pectora laetaFronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum(O bona libertas!) cum Caesar lugeat, audeat.