Gaudia, quam lacrimis: meritumque immane tyranniDestruit, et generi mavult lugere revulsum,Quam debere, caput. Qui duro membra senatusCalcarat vultu, qui sicco lumine camposViderat Emathios, uni tibi, Magne, negareNon audet gemitus. O sors durissima fati!Hunccine tu, Caesar, scelerato Marte petisti,Qui tibi flendus erat? Non mixti foedera tanguntTe generis, nec nata iubet moerere neposque?Credis apud populos Pompeii nomen amantesHoc castris prodesse tuis? Fortasse tyranniTangeris invidia, captique in viscera MagniHoc aliis licuisse doles, quererisque perisseVindictam belli, raptumque e iure superbiVictoris generum. Quisquis te flere coegitImpetus, a vera longe pietate recessit.Scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,Necubi suppressus pereat gener? O bene raptaArbitrio mors ista tuo! Quam magna remisitCrimina Romano tristis Fortuna pudori,Quod te non passa est misereri, perfide, MagniViventis! Nec non his fallere vocibus audet,Adquiritque fidem simulati fronte doloris:Aufer ab adspectu nostro funesta, satelles,Regis dona tui: peius de Caesare vestrum,Quam de Pompeio, meruit scelus. Unica belliPraemia civilis, victis donare salutem,Perdidimus. Quodsi Phario germana tyrannoNon invisa foret, potuissem reddere regi,Quod meruit, fratrique tuum pro munere taliMisissem, Cleopatra, caput. Secreta quid armaMovit, et inseruit nostro sua tela labori?Ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus arvisIus gladio? vestris quaesita licentia regnis?Non tuleram Magnum mecum Romana regentem:Te, Ptolemaee, feram? Frustra civilibus armisMiscuimus gentes, si qua est hoc orbe potestasAltera, quam Caesar: si tellus ulla duorum est.Vertissem Latias a vestro litore proras:Famae cura vetat, ne non damnasse ruentam,