Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto,Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsantSingultus animae, dum lumina nuda rigescunt,Suffixum caput est, quo numquam bella iubentePax fuit: hoc leges, Campumque, et rostra movebat:Hac facie Fortuna tibi Romana placebas.Nec satis infando fuit hoc vidisse tyranno:Vult sceleri superesse fidem. Tunc arte nefandaSubmota est capiti tabes: raptoque cerebroExsiccata cutis, putrisque effluxit ab altoHumor, et infuso facies solidata veneno est.Ultima Lageae stirpis, perituraque proles,Degener, incestae sceptris cessure sororis,Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro,Et regum cineres exstructo monte quiescant,Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendamPyramides claudant, indignaque Mausolea:Litora Pompeium feriunt, truncusque vadosisHuc illuc iactatur aquis? Adeone molestaTotum cura fuit socero servare cadaver?Hac Fortuna fide Magni tam prospera fataPertulit: hac illum summo de culmine rerumMorte petit, cladesque omnes exegit in unoSaeva die, quibus immunes tot praestitit annos:Pompeiusque fuit, qui numquam mixta videretLaeta malis: felix nullo turbante deorum,Et nullo parcente miser. Semel impulit illumDilata Fortuna manu. Pulsatur arenis,Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctuLudibrium pelagi: nullaque manente figura,Una nota est Magno capitis factura revulsi.Ante tamen Pharias victor quam tangat arenas,Pompeio raptim tumulum Fortuna paravit,Ne iaceat nullo, vel ne meliore sepulchro.E latebris pavidus decurrit ad aequora Cordus.Quaestor ab Idalio Cinyraeae litore CypriInfaustus Magni fuerat comes. Ille per umbrasAusus ferre gradum, victum pietate timoremCompulit, ut mediis quaesitum corpus in undisDuceret ad terram, traheretque ad litora Magnum.