Et prior in Nili pervenit litora Caesar.Nam cui ius alii sceleris? Sed, quisquis in istudA superis immisse caput, vel Caesaris iraeVel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsaViscera sint Magni: properas, atque ingeris ictus,Qua votum est victo. Poenas non morte minoresPendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpaLibera bellorum, quae matrum sola per undasEt per castra comes, nullis absterrita fatis,Victum, quod reges etiam timuere, recepi.Hoc merui, coniux, in tuta puppe relinqui?Perfide, parcebas? te fata extrema petente,Vita digna fui? Moriar, nec munere regis.Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes:Aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.Pompeio praestare potest, quod Caesaris armisImputet. O saevi, properantem in fata tenetisVivis adhuc, coniux, et iam Cornelia non estIuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem:Servor victori. Sic fata, interque suorumLapsa manus, rapitur, trepida fugiente carina.At Magni cum terga sonent et pectora ferro,Permansisse decus sacrae venerabile formae,Iratamque deis faciem, nil ultima mortisEx habitu vultuque viri mutasse, fatenturQui lacerum videre caput. Nam saevus in ipsoSeptimius sceleris maius scelus invenit actu:Ac retegit sacros, scisso velamine, vultusSemianimis Magni, spirantiaque occupat ora,Collaque in obliquo ponit languentia transtro.Tunc nervos venasque secat, nodosaque frangitOssa diu: nondum artis erat, caput ense rotare.At postquam trunco cervix abscisa recessit,Vindicat hoc Pharius dextra gestare satelles.Degener atque operae, miles Romane, secundae,Pompeii diro sacrum caput ense recidis,Ut non ipse feras? Pro summi fata pudoris!Impius ut Magnum nosset puer, illa verendaRegibus hirta coma, et generosa fronte decora