Sacraque defuncti iactavit pignora patris.Sed, melior suadere malis, et nosse tyrannos,Ausus Pompeium leto damnasse Pothinus:Ius et fas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes.Dat poenas laudata fides, cum sustinet, inquit,Quos Fortuna premit. Fatis accede deisque,Et cole felices; miseros fuge. Sidera terraUt distant, ut flamma mari, sic utile recto.Sceptrorum vis tota perit, si pendere iustaIncipit: evertitque arces respectus honesti.Libertas scelerum est, quae regna invisa tuetur,Sublatusque modus gladiis. Facere omnia saeveNon impune licet, nisi cum facis. Exeat aula,Qui vult esse pius. Virtus et summa potestasNon coeunt: semper metuet, quem saeva pudebunt.Non impune tuos Magnus contemserit annos;Qui te nec victos arcere a litore nostroPosse putat. Neu te sceptris privaverit hospes,Pignora sunt propiora tibi: Nilonque Pharonque,Si regnare piget, damnatae redde sorori.Aegyptum certe Latiis tueamur ab armis.Quidquid non fuerit Magni, dum bella geruntur,Nec victoris erit. Toto iam pulsus ab orbe,Postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit,Cum qua gente cadat: rapitur civilibus umbris.Nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,Cuius Thessalicas saturat pars magna volucres:Et metuit gentes, quas uno in sanguine mixtasDeseruit: regesque timet, quorum omnia mersit:Thessaliaeque reus, nulla tellure receptus,Sollicitat nostrum, quem nondum prodidit, orbem.Iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querelaeCaussa data est. Quid sepositam semperque quietamCrimine bellorum maculas Pharon, arvaque nostraVictori suspecta facis? cur sola cadentiHaec placuit tellus, in quam Pharsalica fataConferres, poenasque tuas? Iam crimen habemus,Purgandum gladio, quod nobis sceptra senatusTe suadente dedit. Votis tua fovimus arma.Hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paravi