Flectere vela iubes, qua tunc tellure latebas,Moestior, in mediis quam si, Cornelia, campisEmathiae stares. Tristes praesagia curasExagitant: trepida quatitur formidine somnus:Thessaliam nox omnis habet: tenebrisque remotisRupis in abruptae scopulos extremaque currisLitora, prospiciens fluctus: nutantia longeSemper prima vides venientis vela carinae,Quaerere nec quidquam de fato coniugis audes.En ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus,Quid ferat ignoras: et nunc tibi summa pavoris,Nuntius armorum tristis, rumorque sinister.Victus adest coniux. Quid perdis tempora luctus?Cum possis iam flere, times. Tunc puppe propinquaProsiluit, crimenque deum crudele notavit,Deformem pallore ducem, vultusque prementemCanitie, atque atro squalentes pulvere vestes.Obvia nox miserae coelum lucemque tenebrisAbstulit, atque animam clausit dolor: omnia nervisMembra relicta labant: riguerunt corda, diuqueSpe mortis decepta iacet. Iam fune ligatoLitoribus, lustrat vacuas Pompeius arenas.Quem postquam propius famulae videre fideles,Non ultra gemitus tacitos incessere fataPermisere sibi, frustraque adtollere terraSemianimem conantur heram: quam pectore MagnusAmbit, et adstrictos refovet complexibus artus.Coeperat in summum revocato sanguine corpusPompeii sentire manus, moestamque maritiPosse pati faciem: prohibet succumbere fatisMagnus, et immodicos castigat voce dolores:Nobile cur robur Fortunae vulnere primo,Femina, tantorum titulis insignis avorum,Frangis? Habes aditum mansurae in saecula famae.Laudis in hoc sexu, non legum iura, nec arma,Unica materia est coniux miser. Erige mentem,Et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum,Quod sum vicus, ama. Nunc sum tibi gloria maior,A me quod fasces, et quod pia turba senatus,Tantaque discessit regum manus. Incipe Magnum