Inter mille nurus epulis vesana meroqueRegia non ullos exceptos legibus horretConcubitus: tot femineis complexibus unumNon lassat nox una marem. Iacuere sororesIn fratrum thalamis, sacrataque pignora matrum.Damnat apud gentes sceleris non sponte peractiOedipodionias infelix fabula Thebas:Parthorum dominus quoties sic sanguine mixtoNascitur Arsacides! Cui fas implere parentem,Quid rear esse nefas? Proles tam clara MetelliStabit barbarico coniux millesima lecto:Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabitSaevitia stimulante Venus, titulisque virorum.Nam quo plura iuvent Parthum portenta, fuisseHanc sciet et Crassi: ceu pridem debila fatisAssyriia, trahitur cladis captiva vetustae.Haereat Eoae vulnus miserabile sortis;Non solum auxilium funesto a rege petisse,Sed gessisse prius bellum civile pudebit.Nam quod apud populos crimen socerique tuumqueMaius erit, quam quod, vobis miscentibus arma,Crassorum vindicta perit? Incurrere cunctiDebuerant in Bactra duces, et ne qua vacarentArma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervisImperii nudare latus, dum perfida SusaIn tumulos prolapsa virum, Babylonque iacerent.Assyriae paci finem, Fortuna, precamur:Et, si Thessaliae bellum civile peractum est,Ad Partho, qui vicit, eat. Gens unica mundi est,De qua Caesareis possim gaudere triumphis.Non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,Umbra senis moesti Scythicis confixa sagittisIngeret has voces? Tu, quem post funera nostraUltorem cinerum nudae speravimus umbrae,Ad foedus pacemque venis? Tunc plurima cladisOccurrent monimenta tibi: quae moenia trunciLustrarunt cervice duces, ubi nomina tantaObruit Euphrates, et nostra cadavera TigrisDetulit in terras, ac reddidit. Ire per istaSi potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem