In dubiis tutum est inopem simulare tyranno.Quanto igitur mundi dominis securius aevumVerus pauper agit! Dimisso in litora rege,Ipse per Icariae scopulos, Ephesumque relinquens,Et placidi Colophona maris, spumantia parvaeRadit saxa Sami: spirat de litore CooAura fluens: Gnidon inde fugit, claramque relinquitSole Rhodon, magnosque sinus Telmessidos undaeCompensat medio pelago. Pamphylia puppiOccurrit tellus: nec se committere murisAusus adhuc ullis, te primum, parva Phaseli,Magnus adit. Nam te metui vetat incola rarus.Exhaustaeque domus populis; maiorque carinae,Quam tua, turba fuit. Tendens hinc carbasa rursusIam Taurum, Tauroque videt Dipsunta cadentem.Crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undisEt sibi consultum. Cilicum per litora tutusParva puppe fugit: sequitur pars magna senatusAd profugum collecta ducem: parvisque Celendris,Qua portu mittitque rates recipitque Selinus,In Procerum coetu tandem moesta ora resolvitVocibus his Magnus: Comites bellique fugaeque,Atque instar patriae, quamvis in litore nudo,In Cilicum terra, nullis circumdatus armisConsultem, rebusque novis exordia quaeram,Ingentes praestate animos: non omnis in arvisEmathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur,Ut nequeam relevare caput, cladesque receptasExcutere. An Libyae Marium potuere ruinaeErigere in fasces, plenis et reddere fastis:Me pressum leviore manu Fortuna tenebit?Mille meae Graio volvuntur in aequore puppes,Mille duces: sparsit potius Pharsalia nostras,Quam subvertit, opes. Sed me vel sola tueriFama potest rerum, toto quas gessimus orbe,Et nomen, quod mundus amat. Vos pendite regnaViribus atque fide, Libyen, Parthosque, Pharonque,Quaenam Romanis deceat succurrere rebus.Ast ego curarum, proceres, arcana mearumExpromam, mentisque meae quo pondera vergant.