Accipe templorum cultus, aurumque deorum:Accipe, si terris, si puppibus ista iuventusAptior est: tota, quantum valet, utere Lesbo.Accipe: ne Caesar rapiat, tu victus habeto.Hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,Ne nostram videare fidem felixque secutus,Et damnasse miser. Tali pietate virorumLaetus in adversis, et mundi nomine gaudensEsse fidem, Nullum toto mihi, dixit, in orbeGratius esse solum, non parvo pignore vobisOstendi. Tenuit nostros hac obside LesbosAdfectus: hic sacra domus carique penates,Hic mihi Roma fuit. Non ulla in litora puppimAnte dedi fugiens, saevi cum Caesaris iramIam scirem meritam, servata coniuge, Lesbon,Non veritus tantam veniae committere vobisMateriem. Sed iam satis est fecisse nocentes:Fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.Heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,Sive doces populos regesque admittere Magnum,Seu praestas mihi sola fidem. Nam quaerere certum est.Fas quibus in terris, ubi sit scelus. Accipe, numen,Si quod adhuc mecum es, votorum extrema meorum:Da similes Lesbo populos, qui Marte subactumNon intrare suos, infesto Caesare, portus,Non exire vetent. Dixit, moestamque carinaeImposuit comitem. Cunctos mutare putaresTellurem patriumque solum: sic litore totoPlangitur: infestae tenduntur in aethera dextrae:Pompeiumque minus, cuius Fortuna doloremMoverat, ast illam, quam toto tempore belliUt civem videre suam, discedere cernensIngemuit populus: quam vix, si castra maritiVictoris peteret, siccis dimittere matresIam poterant oculis: tanto devinxit amoreHos pudor, hos probitas, castique modestia vultus,Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae,Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.Iam pelago medios Titan demissus ad ignes,Nec quibus abscondit, nec si quibus exerit orbem,