Sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa,Inque feras discerptus abit: non intima curantViscera, nec totas avidae sorbere medullas:Degustant artus. Latiae pars maxima turbaeFastidita iacet; quam sol nimbique diesqueLongior Emathiis resolutam miscuit arvis.Thessalia, infelix, quo tanto crimine, tellus,Laesisti superos, ut te tot mortibus unam,Tot scelerum fatis premerent? Quod sufficit aevum,Immemor ut donet belli tibi damna vetustas?Quae seges infecta surget non decolor herba?Quo non Romanos violabis vomere manes?Ante novae venient acies, scelerique secundoPraestabis nondum siccos hoc sanguine campos.Omnia maiorum vertamus busta licebit,Et stantes tumulos, et qui radice vetustaEffudere suas, victis compagibus, urnas:Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur,Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.Nullus ab Emathio religasset litore funemNavita, nec terram quisquam movisset arator,Romani bustum populi: fugerentque coloniUmbrarum campos: gregibus dumeta carerent:Nullusque auderet pecori permittere pastorVellere surgentem de nostris ossibus herbam;Ac, velut impatiens hominum vel solis iniquiLimite vel glacie, nuda atque ignota iaceres,Si non prima nefas belli, sed sola, tulisses.O superi, liceat terras odisse nocentes.Quid totum premitis, quid totum solvitis orbem?Hesperiae clades, et flebilis unda Pachyni,Et Mutina, et Leucas puros fecere Philippos.