Compellunt, hominum ritus ut servet in hostes:Sed meminit, nondum satiata caedibus ira,Cives esse suos. Petimus non singula busta,Discretosque rogos: unum da gentibus ignem:Non interpositis urantur corpora flammis.Aut, generi si poena iuvat, nemus exstrue Pindi:Erige congestas Oetaeo robore silvas,Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam.Nil agis hac ira: tabesne cadavera solvat,An rogus, haud refert: placido natura receptatCuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.Hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,Uret cum terris, uret cum gurgite ponti.Communis mundo superest rogus, ossibus astraMixturus. Quocumque tuam Fortuna vocabit,Hae quoque eunt animae. Non altius ibis in auras,Non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.Libera Fortunae mors est: capit omnia tellusQuae genuit: coelo tegitur, qui non habet urnam.Tu, cui dant poenas inhumato funere gentes,Quid fugis hanc cladem? quid olentes deseris agros?Has trahe, Caesar, aquas: hoc, si potes, utere coelo.Sed tibi tabentes populi Pharsalica ruraEripiunt, camposque tenent victore fugato.Non solum Haemonii, funesta ad pabula belliBistonii venere lupi, tabemque cruentaeCaedis odorati Pholoen liquere leones.Tunc ursi latebras, obscoeni tecta domosqueDeseruere canes, et quidquid nare sagaciAera non sanum motumque cadavere sensit.Iamque diu volucres civilia castra secutaeConveniunt. Vos, quae Nilo mutare soletisThreicias hiemes, ad mollem serius austrumIstis, aves. Numquam tanto se vulture coelumInduit, aut plures presserunt aera pennae.Omne nemus misit volucres, omnisque cruentaAlite sanguineis stillavit roribus arbor.Saepe super vultus victoris et impia signaAut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes,Membraque deiecit iam lassis unguibus ales.