Cespite patricio somnos: vacuumque cubileRegibus infandus miles premit: inque parentum,Inque toris fratrum posuerunt membra nocentes:Quos agitat vesana quies, somnique furentes:Thessalicam miseri versant in pectore pugnam.Invigilat cunctis saevum scelus, armaque totaMente agitant, caputoque manus absente moventur,Ingemuisse putes campos, terramque nocentemInspirasse animas, iniectumque aera totumManibus, et superam Stygia formidine noctem.Exigit a miseris tristes victoria poenas,Sibilaque et flammas infert sopor: umbra peremtiCivis adest: sua quemque premit terroris imago.Ille senum vultus, iuvenum videt ille figuras:Hunc agitant totis fraterna cadavera somnis:Pectore in hoc pater est: omnes in Caesare manes.Haud alios, nondum Scythica purgatus in ara,Eumenidum vidit vultus Pelopeius Orestes:Nec magis adtonitos animi sensere tumultus,Cum fureret, Pentheus, aut cum desisset, Agave.Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit,Aut ultrix visura dies, stringente senatu,Illa nocte premunt: hunc infera monstra flagellant.Heu quantum poenae misero mens conscia donat,Quod Styga, quod manes, ingestaque Tartara somnisPompeio vivente videt! Tamen omnia passoPostquam clara dies Pharsalica damna retexit,Nulla loci facies revocat feralibus arvisHaerentes oculos. Cernit propulsa cruoreFlumina, et excelsos cumulis aequantia collesCorpora, depressos in tabem spectat acervos,Et Magni numerat populos: epulisque paraturIlle locus, vultus ex quo faciesque iacentumAgnoscat. Iuvat Emathiam non cernere terram,Et lustrare oculis campos sub clade latentes:Fortunam superosque suos in sanguine cernit.Ac ne laeta furens scelerum spectacula perdat,Invidet igne rogi miseris, coeloque nocentiIngerit Emathiam. Non illum Poenus humatorConsulis, et Libyca succensae lampade Cannae