Victori praestate fidem. Tu, Caesar, in altoCaedis adhuc cumulo patriae per viscera vadis:At tibi iam populos donat gener. Avehit indePompeium sonipes: gemitus lacrimaeque sequuntur;Plurimaque in saevos populi convicia divos.Nunc tibi vera fides quaesiti, Magne, favorisContigit, ac fructus. Felix se nescit amari.Caesar ut Hesperio vidit satis arva natareSanguine, parcendum ferro manibusque suorumIam ratus, ut viles animas perituraque frustraAgmina permisit vitae. Sed castra fugatosNe revocent, pellatque quies nocturna pavorem,Protinus hostili statuit succedere vallo,Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror,Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactisHoc foret imperium. Non magno hortamine milesIn praedam ducendus erat: Victoria nobisPlena, viri, dixit: superest pro sanguine merces,Quam monstrare meum est: neque enim donare vocabo,Quod sibi quisque dabit. Cunctis en plena metallisCastra patent: raptum Hesperiis e gentibus aurumHic iacet, Eoasque premunt tentoria gazas.Tot regum fortuna simul Magnique coactaExspectat dominos: propera praecedere, miles,Quos sequeris: quascumque tuas Pharsalia fecit,A victis rapiantur opes. Nec plura locutus,Impulit amentes aurique cupidine caecos,Ire super gladios supraque cadavera patrum,Et caesos calcare duces. Quae fossa, quis aggerSustineat pretium belli scelerumque petentes!Scire volant, quanta fuerint mercede nocentes.Invenere quidem spoliato plurima mundoBellorum in sumtus congestae pondera massae:Sed non implevit cupientes omnia mentes.Quidquid fodit Iber, quidquid Tagus extulit auri,Quod legit dives summis Arimaspus arenisUt rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.Cum sibi Tarpeias victor desponderit arces,Cum spe Romanae promiserit omnia praedae:Decipitur, quod castra rapit. Capit impia plebes