Vincitur his gladiis omnis, quae serviet, aetas.Proxima quid suboles, aut quid meruere nepotesIn regnum nasci? Pavidi num gessimus arma?Teximus aut iugulos? Alieni poena timorisIn nostra cervice sedet. Post proelia natisSi dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.Iam Magnus transisse deos Romanaque fataSenserat infelix; tota vix clade coactusFortunam damnare suam. Stetit aggere campiEminus, unde omnes sparsas per Thessala ruraAdspiceret clades, quae bello obstante latebant.Tot telis sua fata peti, tot corpora fusa,Ac se tam multo pereuntem sanguine vidit.Nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secumMersa iuvat, gentesque suae miscere ruinae:Ut Latiae post se vivat pars maxima turbae,Sustinuit dignos etiam nunc credere votisCoelicolas, volvitque sui solatia casus:Parcite; ait, superi, cunctas prosternere gentes:Stante potest mundo, Romaque superstite, MagnusEsse miser. Si plura iuvant mea vulnera, coniuxEst mihi, sunt nati; dedimus tot pignora fatis.Civiline parum est bello si meque meosqueObruis? exiguae clades sumus, orbe remoto?Omnia quid laceras, quid perdere cuncta laboras?Iam nihil est, Fortuna, meum. Sic fatur: et armaSignaque et adflictas omni iam parte catervasCircuit, et revocat matura in fata ruentes,Seque negat tanti. Nec deerat robur in ensesIre duci, iuguloque pati vel pectore letum:Sed timuit, strato miles ne corpore MagniNon fugeret, supraque ducem procumberet orbis:Caesaris aut oculis voluit subducere mortem.Nequidquam. Infelix, socero spectare volentiPraestandum est ubicumque capit. Sed tu quoque, coniuxCaussa fugae, vultusque tui: fatisque probatum estTe praesente mori. Tunc Magnum concitus aufertA bello sonipes, non tergo tela paventem,Ingentesque animos extrema in fata ferentem.Non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus