Peliacisque dedit rursus geminare cavernis:Pindus agit fremitus, Pangaeaque saxa resultant,Oetaeaeque gemunt rupes: vocesque furorisExpavere sui tota tellure relatas.Spargitur innumerum diversis missile votis.Vulnera pars optat, pars terrae figere tela,Ac puras servare manus. Rapit omnia casus,Atque incerta facit, quos vult, Fortuna nocentes.Sed quota pars cladis iaculis ferroque volantiExacta est? Odiis solus civilibus ensisSufficit, et dextras Romana in viscera ducit.Pompeii densis acies stipata catervis,Iunxerat in seriem nexis umbonibus arma:Vixque habitura locum dextras ac tela movendi,Constiterat, gladiosque suos compressa tenebat.Praecipiti cursu vesanum Caesaris agmenIn densos agitur cuneos: perque arma, per hostemQuaerit iter. Qua torta graves lorica catenasOpponit, tutoque latet sub tegmine pectus,Hac quoque perventum est ad viscera: totque per armaExtremum est, quod quisque ferit. Civilia bellaUna acies patitur, gerit altera: frigidus indeStat gladius; calet omne nocens a Caesare ferrum.Nec Fortuna diu, rerum tot pondera vertens,Abstulit ingentes, fato torrente, ruinas.Ut primum toto diduxit cornua campoPompeianus eques, bellique per ultima fudit:Sparsa per extremos levis armatura maniplosInsequitur, saevasque manus immittit in hostem.Illic, quaeque suo miscet gens proelia telo,Romanus cunctis petitur cruor. Inde sagittae,Inde faces et saxa volant, spatioque solutaeAeris et calido liquefactae pondere glandes.Tunc et Ituraei, Medique Arabesque, solutoArcu turba minax, nusquam rexere sagittas,Sed petitur solus, qui campis imminet, aer:Inde cadunt mortes. Sceleris sed crimine nulloExternum maculant chalybem; stetit omne coactumCirca pila nefas. Ferro subtexitur aether,Noxque super campos telis conserta pependit.