Egimus, aut annos a consule nomen habentes?Felices Arabes, Medique, Eoaque tellus,Quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.Ex populis, qui regna ferunt, sors ultima nostra est,Quos servire pudet. Sunt nobis nulla profectoNumina: cum caeco rapiantur secula casu,Mentimur regnare Iovem. Spectabit ab altoAethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?Scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten,Immeritaeque nemus Rhodopes, pinusque Mimantis:Cassius hoc potius feriet caput? Astra ThyestaeImpulit, et subitis damnavit noctibus Argos:Tot similes fratrum gladios patrumque gerentiThessaliae dabit ille diem? Mortalia nulliSunt curata deo. Cladis tamen huius habemusVindictam, quantam terris dare numina fas est.Bella pares superis facient civilia divos:Fulminibus manes, radiisque ornabit, et astris,Inque deum templis iurabit Roma per umbras.Ut rapido cursu fati suprema morantemConsumsere locum: parva tellure diremti,Inde manus spectant, vultusque agnoscere quaerunt,Quo sua pila cadant, aut quae sibi fata minentur,Facturi quae monstra forent. Videre parentesFrontibus adversis, fraternaque cominus arma,Nec libuit mutare locum. Tamen omnia torporPectora constrinxit: gelidusque in viscera sanguisPerculsa pietate coit: totaeque cohortesPila parata diu tensis tenuere lacertis.Di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur,Sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,Cuius torta manu commisit lancea bellum,Primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.O praeceps rabies, cum Caesar tela teneret,Inventa est prior ulla manus! Tunc stridulus aerElisus lituis, conceptaque classica cornu:Tunc ausae dare signa tubae: tunc aethera tendit,Extremique fragor convexa irrupit Olympi,Unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.Excepit resonis clamorem vallibus Aemus,