Coeperat exiguo tractu civilia bellaUt lentum damnare nefas. Discrimina postquamAdventare ducum, supremaque proelia vidit,Casuram et fati sensit nutare ruinam,Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullumLanguit, et casus audax spondere secundosMens stetit in dubio, quam nec sua fata timere,Nec Magni sperare sinunt. Formidine mersa,Prosilit hortando melior fiducia vulgo:O domitor mundi, rerum fortuna mearum,Miles, adest toties optatae copia pugnae.Nil opus est votis: iam fatum accersite ferro.In manibus vestris, quantus sit Caesar, habetis.Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undasPromissam memini, cuius spe movimus arma,In quam distulimus vetitos remeare triumphos.Haec eadem est, hodie quae pignora, quaeque penatesReddat, et emerito faciat vos Marto colonos.Haec, fato quae teste probet, quis iustius armaSumserit: haec acies victum factura nocentem est.Si pro me patriam ferro flammisque petistis,Nunc pugnate truces, gladiosque exsolvite culpa.Nulla manus, belli mutato iudice, pura estNon mihi res agitur, sed vos ut libera sitisTurba, precor, gentes ut ius habeatis in omnes.Ipse ego, privatae cupidus me reddere vitae,Plebeiaque toga modicum componere civem,Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.Invidia regnate mea. Nec sanguine multoSpem mundi petitis: Graiis delecta iuventusGymnasiis aderit, studioque ignava palaestrae,Et vix arma ferens, et mixtae dissona turbaeBarbaries; non illa tubas, non agmine motoClamorem latura suam. Civilia paucaeBella manus facient: pugnae pars magna levabitHis orbem populis, Romanumque obteret hostem.Ite per ignavas gentes, famosaque regna,Et primo ferri motu prosternite mundum:Sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbemCurribus, unius gentes non esse triumphi.