Dissimilem certe cunctis, quos explicat, egitThessalicum natura diem: si cuncta peritoAugure mens hominum coeli nova signa notasset,Spectari e toto potuit Pharsalia mundo.O summos hominum, quorum Fortuna per orbemSigna dedit, quorum fatis coelum omne vacavit!Haec et apud seras gentes populosque nepotum,Sive sua tantum venient in saecula fama,Sive aliquid magnis nostri quoque cura laborisNominibus prodesse potest, cum bella legentur,Spesque metusque simul, perituraque vota movebunt:Adtonitique omnes veluti venientia fata,Non transmissa, legent, et adhuc tibi, Magne, favebunt.Miles ut adverso Phoebi radiatus ab ictuDescendens totos perfudit lumine colles,Non temere immissus campis; stetit ordine certoInfelix acies. Cornus tibi cura sinistri,Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,Et quarta legione datur: tibi, numine pugnaxAdverso Domiti, dextri frons tradita Martis.At medii robur belli fortissima densantAgmina, quae Cilicum terris deducta tenebatScipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.At iuxta fluvios et stagna undantis EnipeiCappadocum montana cohors, et largus habenaePonticus ibat eques. Sicci sed plurima campiTetrarchae regesque tenent magnique tyranni,Atque omnis Latio quae servit purpura ferro.Illuc et Libye Numidas, et Creta CydonasMisit: Ituraeis cursus fuit inde sagittis:Inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem:Illic pugnaces commovit Iberia cetras.Eripe victori gentes, et sanguine mundiFuso, Magne, semel, totos consume triumphos.Illo forte die Caesar, statione relicta,Ad segetum raptus moturus signa, repenteConspicit in planos hostem descendere campos,Oblatumque videt votis sibi mille petitumTempus, in extremos quo mitteret omnia casus.Aeger quippe morae, flagransque cupidine regni