Nec non innumero cooperta examine signa,Vixque revulsa solo, maiori pondere pressumSigniferi mersere caput, rorantia fletu,Usque ad Thessaliam Romana et publica, signa-Admotus superis discussa fugit ab araTaurus, et Emathios praeceps se iecit in agros;Nullaque funestis inventa est victima sacris.At tu, quos scelerum superos, quas rite vocastiEumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni,Infernumque nefas, et mersos nocte furores?Impia tam saeve gesturus bella litasti.Iam (dubium, monstrisne deum, nimione pavoriCrediderint) multis concurrere visus OlympoPindus, et abruptis mergi convallibus Aemus,Edere nocturnas belli Pharsalia voces,Ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis:Inque vicem vultus tenebris mirantur opertos,Et pallere diem, galeisque incumbere noctem,Defunctosque patres et cunctas sanguinis umbrasAnte oculos volitare suos. Sed mentibus unumHoc solamen erat, quod voti turba nefandiConscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrumSperabat, gaudet monstris mentisque tumultu,Atque omen scelerum subitos putat esse furores.Quid mirum, populos, quos lux extrema manebat,Lymphato trepidasse metu, praesaga malorumSi data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospesAdiacet, Armeniumque bibit Romanus Araxen:Sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,Moeret, et ignorat caussas, animumque dolentemCorripit; Emathiis quid perdat nescit in arvis.Euganeo, si vera fides memorantibus, augurColle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit,Atque Antenorei dispergitur unda Timavi,Venit summa dies, geritur res maxima, dixit:Impia concurrunt Pompeii et Caesaris arma;Seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit,Aethera seu totum discordi obsistere coeloProspexitque polos: seu lumen in aethere moestumSolis in obscuro pugnam pallore notavit.