Pompeium exhaustae praebenda ad pabula terrae,Quae currens obtrivit eques, gradibusque citatisUngula frondentem discussit cornea campum.Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis,Advectos cum plena ferant praesepia culmos,Ore novas poscens moribundus labitur herbas,Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.Corpora dum solvit tabes, et digerit artus,Traxit iners coelum fluidae contagia pestisObscuram in nubem. Tali spiramine NesisEmittit stygium nebulosis aera saxis,Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.Inde labant populi, coeloque paratior undaOmne pati virus duravit viscera coeno.Iam riget atra cutis, distentaque lumina rumpit:Igneaque in vultus, et sacro fervida morboPestis abit, fessumque caput se ferre recusat.Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum:Nec medii dirimunt morbi vitamque necemque,Sed languor cum morte venit: turbaque cadentumAucta lues, dum mixta iacent incondita vivisCorpora. Nam miseros ultra tentoria civesSpargere funus erat. Tamen hos minuere laboresA tergo pelagus, pulsusque Aquilonibus aer,Litoraque, et plenae peregrina messe carinae.At liber terrae spatiosis collibus hostisAere non pigro, nec inertibus angitur undis:Sed patitur saevam, veluti circumdatus arctaObsidione, famem. Nondum surgentibus altamIn segetem culmis, cernit miserabile vulgusIn pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos,Et foliis spoliare nemus, letumque minantesVellere ab ignotis dubias radicibus herbas.Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,Quaeque per abrasas utero demittere fauces,Plurimaque humanis ante hoc incognita mensisDiripiens miles, saturum tamen obsidet hostem.Ut primum libuit ruptis evadere claustrisPompeio, cunctasque sibi permittere terras:Non obscura petit latebrosae tempora noctis,