Asperat, et durum vinclis adamanta, paratquePoenam victori. Refer haec solatia tecum,O iuvenis, placido Manes patremque domumqueExspectare sinu, regnique in parte serenaPompeio servare locum. Nec gloria parvaeSollicitet vitae: veniet, quae misceat omnesHora duces. Properate mori, magnoque superbiQuamvis e parvis animo descendite bustis,Et Romanorum manes calcate deorum.Quem tumulum Nili, quem Tybridis adluat unda,Quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.Tu fatur ne quaere tuum cognoscere: Parcae,Me reticente, dabunt: tibi certior omnia vatesIpse canet Siculis genitor Pompeius in arvis:Ille quoque incertus, quo te vocet, unde repellat,Quas iubeat vitare plagas, quae sidera mundi.Europam miseri, Libyamque Asiamque timete:Distribuit tumulos vestris Fortuna triumphis.O miseranda domus, toto nihil orbe videbisTutius Emathia. Sic postquam fata peregit,Stat vultu moestus tacito, mortemque reposcit.Carminibus magicis opus est, herbisque, cadaverUt cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata,Consumto iam iure semel. Tum robore multoExstruit illa rogum: venit defunctus ad ignes;Accensa iuvenem positum strue liquit Erichtho,Tandem passa mori: Sextoque ad castra parentisIt comes: et coelo lucis ducente colorem,Dum ferrent tutos intra tentoria gressus,Iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.