Quo postquam viles, nec habentes nomina pestesContulit: infando saturatas carmine frandes,Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbasAddidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:Tunc vox, Lethaeos cunctis pollentior herbisExcantare deos, confudit murmura primumDissona, et humanae multum discordia linguae.Latratus habet illa canum, gemitumque luporum:Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis,Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;Silvarumque sonum, fractaeque tonitrua nubis.Tot rerum vox una fuit. Mox cetera cantuExplicat Haemonio, penetratque in Tartara lingua:Eumenides, Stygiumque nefas, poenaeque nocentum:Et Chaos innumeros avidum confundere mundos:Et rector terrae, quem longa in saecula torquetMors dilata deum: Styx, et, quos nulla mereturThessalis Elysios: coelum matremque perosaPersephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quamManibus et mihi sunt tacitae commercia linguae:Ianitor et sedis laxae, qui viscera saevoSpargis nostra cani: repetitaque fila sororesTracturae: tuque o flagrantis portitor undae,Iam lassate senex ad me redeuntibus umbris:Exaudite preces, si vos satis ore nefandoPollutoque voco, si numquam haec carmina fibrisHumanis ieiuna cano, si pectora plenaSaepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;Si quis, cum vestris caput extaque lancibus, infans,Imposui, victurus erat: parete precanti.Non in Tartareo latitantem poscimus antro,Adsuetamque dia tenebris, modo luce fugataDescendentem animam: primo pallentis hiatuHaeret adhuc Orci. Licet has exaudiat herbasAd manes ventura semel. Ducis omina natoPompeiana canat nostri modo militis umbra,Si bene de vobis civilia bella merentur.Haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit,Adspicit adstantem proiecti corporis umbram,