Quos petat e nobis, Mortem tibi coge fateri.Non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures,Vel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.Impia vulgatae laetatur nomine famaeThessalis, et contra: Si fata minora moveres,Pronum erat, o iuvenis, quos velles, inquit, in actusInvitos praebere deos. Conceditur arti,Unam cum radiis presserunt sidera mortem,Inseruisse moras: et, quamvis fecerit omnisStella senem, medios herbis abrumpimus annos.At simul a prima descendit origine mundiCaussarum series, atque omnia fata laborant,Si quidquam mutare velis, unoque sub ictuStat genus humanum tunc, Thessala turba fatemur,Plus fortuna potest. Sed si praenoscere casusContentus, facilesque aditus multique patebuntAd verum: tellus nobis, aetherque, chaosque,Aequoraque, et campi, Rhodopaeaque saxa loquentur.Sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis,Emathiis unum campis adtollere corpus,Ut modo defuncti tepidique cadaveris oraPlena voce sonent nec, membris sole perustis,Auribus incertum feralis strideat umbra.Dixerat: et noctis geminatis arte tenebris,Moestum tecta caput squalenti nube, pererratCorpora caesorum, tumuli proiecta negatis.Continuo fugere lupi, fugere revulsisUnguibus impastae volucres, dum Thessala vatemEligit et gelidas leto scrutata medullasPulmonis rigidi stantes sine vulnere fibrasInvenit, et vocem defuncto in corpore quaerit.Fata peremptorum pendent iam multa virorum,Quem superis revocasse velit. Si tollere totasTentasset campis acies, et reddere bello,Cessissent leges Erebis monstroque potentiExtrartus Stygio populus pugnasset Averno.Electum tandem traiecto gutture corpusDucit, et inserto laqueis feralibus unco,Per scopolus miserum trahitur per saxa cadaverVicturum: montisque cavi, quem tristis Erichtho