Postquam castra duces, pugnae iam mente propinqui,Imposuere iugis, admotaque cominus arma,Parque suum videri dei, capere omnia CaesarMoenia Graiorum spernit, Martemque secundumIam nisi de genero fatis debere recusat.Funestam mundo votis petit omnibus horam,In casum quae cuncta ferat. Placet alea fatiAlterutrum mersura caput. Ter collibus omnesExplicuit turmas et signa minantia pugnam,Testatus numquam Latiae se deesse ruinae.Ut videt ad nullos exciri posse tumultusIn pugnam generum, sed clauso fidere vallo,Signa movet, tectusque via dumosa per arvaDyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,Quemque vocat collem Taulantius incola Petram,Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat,Defendens tutam vel solis turribus urbem.Non opus hanc veterum nec moles structa tueturHumanusque labor, facilis, licet ardua tollat,Cedere vel bellis, vel cuncta moventibus annis:Sed munimen habet, nullo quassabile ferro,Naturam sedemque loci. Nam clausa profundoUndique praecipiti scopulisque vomentibus aequor,Exiguo debet, quod non est insula, colli.Terribiles ratibus sustentant moenia cautes,Ioniumque furens rapido cum tollitur Austro,Templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.Huc avidam belli rapuit spes improba mentemCaesaris, ut vastis diffusum collibus hostemCingeret ignarum, ducto procul aggere valli.Metitur terras oculis: nec cespite tantumContentus fragili subitos adtollere muros,Ingentes cautes, avulsaque saxa metallis,Graiorumque domos, direptaque moenia transfert.Exstruitur, quod non aries impellere saevus,Quod non ulla queat violenti machina belli.Franguntur montes, planumque per ardua CaesarDucit opus: pandit fossas, turritaque summisDisponit castella iugis, magnoque recursu