Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.Ut vidit Paean vastos telluris hiatusDivinam spirare fidem, ventosque loquacesExhalare solum, sacris se condidit antris,Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo.Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressumDignatur caecas inclusum habitare cavernas?Quis terram coeli patitur deus, omnia cursusAeterni secreta tenens, mundique futuriConscius, ac populis sese proferre paratus,Contactusque ferens hominum, magnusque potensque,Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo,Fit fatum? Forsan terris inserta regendis,Aere libratum vacuo quae sustinet orbem,Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antraExit, et aetherio trahitur connexa Tonanti.Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,Humanam feriens animam sonat, oraque vatisSolvit, ceu Siculus flammis urgentibus AetnamUndat apex: Campana fremens ceu saxa vaporatConditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.Hoc tamen expositum cunctis nullique negatumNumen ab humani solum se labe furorisVindicat. Haud illic tacito mala vota susurroConcipiunt. Nam, fixa canens mutandaque nulli,Mortales optare vetat: iustisque benignusSaepe dedit sedem totas mutantibus urbes,Ut Tyriis: dedit ille minas impellere belli,Ut Salaminiacum meminit mare: sustulit irasTelluris sterilis, monstrato fine: resolvitAera tabificum. Non ullo saecula donoNostra carent maiore deum, quam Delphica sedesQuod siluit, postquam rege timuere futura,Et superos vetuere loqui. Nec, voce negata,Cirrhaeae moerent vates; templique fruunturIustitio. Nam si qua deus sub pectora venit,Numinis aut poena est mors immatura recepti,Aut pretium: quippe stimulo fluctuque furorisCompages humana labat, pulsusque deorumConcutiunt fragiles animas. Sic tempore longo