Cepit, et adtonito cessere e pectore sensus.Tandem vix moestas potuit proferre querelas:Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,Magne, queri: nostros non rumpit funus amores,Nec diri fax summa rogi: sed sorte frequentiPlebeiaque nimis careo dimissa marito.Hostis ad adventuum rumpamus foedera tedae:Placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne,Nostra fide? credisne aliquid mihi tutius esse,Quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?Fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinaeAbsentem praestare caput? secura videturSors tibi, cum facias etiam nunc vota, perisse?Ut nolim servire malis, sed morte parataTe sequar ad manes; feriat dum moesta remotasFama procul terras, vivam tibi nempe superstes.Adde, quod adsuescis fatis, tantumque doloremCrudelis me ferre doces. Ignosce fatenti:Posse pati, timeo. Quodsi sunt vota, deisqueAudior, eventus rerum sciet ultima coniux.Sollicitam rupes, iam te victore, tenebunt:Et puppim, quae fata ferat tam laeta, timebo.Nec solvent audita metus mihi prospera belli,Cum, vacuis proiecta locis, a Caesare possimVel fugiente capi. Notescent litora clariNominis exsilio, positaque ibi coniuge Magni,Quis Mitylenaeas poterit nescire latebras?Hoc precor extremum, si nil tibi victa relinquentTutius arma fuga, cum te commiseris undis,Quolibet infaustam potius deflecte carinam:Litoribus quaerere meis. Sic fata, relictisExsiluit stratis amens, tormentaque nullaVult differre mora. Non moesti pectora MagniSustinet amplexu dulci, non colla tenere:Extremusque perit tam longi fructus amoris:Praecipitantque suos luctus, neuterque recedensSustinuit dixisse, vale vitamque per omnemNulla fuit tam moesta dies. Nam cetera damnaDurata iam mente malis firmaque tulerunt.Labitur infelix, manibusque excepta suorum