Nymphaeumque tenent. Nudas Aquilonibus undasSuccedens Boreae iam portum fecerat Auster.Undique collatis in robur Caesaris armis,Summa videns duri Magnus discrimina MartisIam castris instare suis, seponere tutumConiugii decrevit onus, Lesboque remotamTe procul a saevi strepitu, Cornelia, belliOcculere. Heu quantum mentes dominatur in aequasIusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne,Te quoque fecit amor: quod nolles stare sub ictuFortunae, quo mundus erat Romanaque fata,Coniux sola fuit. Mentem iam verba paratamDestituunt, blandaeque iuvat ventura trahentemIndulgere morae, et tempus subducere fatis.Nocte sub extrema, pulso torpore quietis,Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curisPectus, et aversi petit oscula grata mariti:Humentes mirata genas, percussaque caecoVulnere, non audet flentem deprendere Magnum.Ille gemens: Vita non nunc mihi dulcior, inquit,Cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniux,Venit moesta dies, et quam nimiumque parumqueDistulimus: iam totus adest in proelia Caesar.Cedendum est bellis: quorum tibi tuta latebraLesbos erit. Desiste preces tentare: negaviIam mihi: non longos a me patiere recessus.Pracipites aderunt casus: properante ruina,Summa cadunt. Satis est audisse pericula Magni:Meque tuus decepit amor, civilia bellaSi spectare potes. Nam me iam, Marte parato,Securos cepisse pudet cum coniuge somnos,Eque tuo, miserum quatiunt cum classica mundun,Surrexisse sint. Vereor civilibus armisPompeium nullo tristem committere damno.Tutior interea populis, et tutior omniRege, late, positamque procul fortuna maritiNon tota te mole premat. Si numina nostrasImpulerint acies, maneat pars optima nostri;Sitque mihi, si fata premant victorque cruentusQuo fugisse velim. Vix tantum infirma dolorem