Circumfusa duci flevit, gemituque suorumEt non ingratis incessit turba querelis:Quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar?Aut quae nos viles animas in fata relinquens,Invitis spargenda dabas tua membra procellis?Cum tot in hac anima populorum vita salusquePendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,Saevitia est voluisse mori. Nullusne tuorumEmeruit comitum, fatis non posse superstesEsse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnisNostra sopor tenuit. Pudet, heu! Tibi caussa petendaeHaec fuit Hesperiae: visum est, committere quemquamTam saevo, crudele, mari. Sors ultima rerumIn dubios casus et prona pericula mortisPraecipitare solet. Mundi iam summa tenentemPermisisse mari! Tantum quid numina lassas?Sufficit ad belli summam favor iste laborqueFortunae, quod te nostris impegit arenis?Hine usus placuere deum, non rector ut orbis,Nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?Talia iactantes, discussa nocte serenusOppressit cum sole dies, fessumque tumentesComposuit pelagus, ventis patientibus, undas.Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequorUt videre duces, purumque insurgere coeloFracturum pelagus Borean, solvere carinas,Quas ventus ductaeque pari moderamine dextraePermixtas habuere diu: latumque per aequor,Ut terrestre, coit, consertis puppibus, agmen.Sed nox saeva modum venti velique tenoremEripuit nautis, excussitque ordine puppes.Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquuntPoturae te, Nile, grues, primoque volatuEffingunt varias, casu monstrante, figuras.Mox ubi percussit tensas Notus altior alas,Confusos temere immixtae glomerantur in orbes,Et turbata perit dispersis littera pennis.Cum primum redeunte die violentior aerPuppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu,Praetereunt frustra tentati litora Lissi,