Fluctibus e summis praeceps mare: quumque tumentesRursus hiant undae, vix eminet aequore malus.Nubila tanguntur velis, et terra carina.Nam pelagus, qua parte sedet, non celat arenas:Exhaustum in tumulos, omnisque in fluctibus unda est.Artis opem vicere metus: nescitque magister,Quam frangat, cui cedat aquae. Discordia pontiSuccurrit miseris, fluctusque evertere puppimNon valet in fluctus: victum latus unda repellensErigit, atque omni surgit ratis ardua vento.Non humilem Sasona vadis, non litora curvaeThessaliae saxosa pavent, oraeque malignosAmbraciae portus: scopulosa Ceraunia nautaeSumma timent. Credit iam digna pericula CaesarFatis esse suis. Tantusne evertere, dixit,Me superis labor est: parva quem puppe sedentemTam magno petiere mari? Si gloria letiEst pelago donata mei, bellisque negamur;Intrepidus, quamcunque datis mihi numina, mortemAccipiam. Licet ingentes abruperit actusFestinata dies fatis; sat magna peregi.Arctoas domui gentes: inimica subegiArma metu: vidit Magnum mihi Roma secundum.Iussa plebe tuli fasces per bella negatos.Nulla meis aberit titulis Romana potestas.Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorumConscia votorum es, me, quamvis plenus honorumEt dictator eam Stygias et consul ad umbras,Privatum, Fortuna, mori. Mihi funere nulloEst opus, o superi: lacerum retinete cadaverFluctibus in mediis: desint mihi busta rogusque,Dum metuar semper, terraque exspecter ab omni.Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctusInvalida cum puppe levat: nec rursus ab altoAggere deiecit pelagi, sed pertulit unda,Scruposisque angusta vacant ubi litora saxis,Imposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbesFortunamque suam, tacta tellure, recepit.Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua,Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.