Quem dabat alga, toro. Quisnam mea nafragus, inquit,Tecta petit? aut quem nostrae Fortuna coegitAuxilium sperare casae? Sic fatus, ab altoAggere iam tepidae sublato fune favillae,Scintillam tenuem commotos pavit in ignes;Securus belli: praedam civilibus armisScit non esse casas. O vitae tuta facultasPauperis, angustique lares! o munera nondumIntellecta deum! quibus hoc contingere templisAut potuit muris, nullo trepidare tumultu,Caesarea pulsante manu? Tum poste recluso,Dux ait: Exspecta votis maiora modestis,Spesque tuas laxa, iuvenis. Si iussa secutusMe vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinaeDebebis, manibusque inopem duxisse senectam.Ne cessa praebere deo tua fata, volentiAngustos opibus subitis implere Penates.Sic fatur: quamquam plebeio tectus amictu,Indocilis privata loqui. Tum pauper Amyclas:Multa quidem prohibent nocturno credere ponto.Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubesConcordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,Altera pars Borean diducta luce vocabat.Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit,Spectantes oculos infirmo lumine passus.Lunaque non gracili surrexit lucida cornu,Aut orbis medii puros exesa recessus:Nec duxit recto tenuata cacumina cornu,Ventorumque nota rubuit: tum lurida pallensOra tulit, vultu sub nubem tristis ituro.Sed mihi nec motus nemorum, nec litoris ictus,Nec placet incertus, qui provocat aequora, Delphin:Aut siccum quod mergus amat: quodque ausa volareArdea sublimis pennae confisa natanti:Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem,Instabili gressu metitur litora cornix.Sed si magnarum poscunt discrimina rerum,Haud dubitem praebere manus. Vel litora tangamIussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.Haec fatus, solvensque ratem, dat carbasa ventis: