Coniugis illabi lacrimis, unique paratumScire rogum. Liceat morbis finire senectam.Sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.Quid, velut ignaros ad quae portenta paremur,Spe trahis? Usque adeo soli civilibus armisNescimus cuius sceleris sit maxima merces?Nil actum est bellis, si nondum comperit, istasOmnia posse manus. Nec fas nec vincula iurisHoc audere vetant. Rheni mihi Caesar in undisDux erat, hic socius. Facinus quos inquinat, aequat.Adde, quod ingrato meritorum iudice virtusNostra perit. Quidquid gerimus, fortuna vocatur.Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorumObsequium speres: irato milite, Caesar,Pax erit. Haec fatus, totis discurrere castrisCoeperat, infestoque ducem deposcere vultu.Sic eat, o superi! quando pietasque fidesqueDestituunt, moresque malos sperare relictum est,Finem civili faciat discordia bello.Quem non ille ducem potuit terrere tumultus?Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar,Fortunamque suam per summa pericula gaudensExercere, venit: nec, dum desaeviat ira,Expectat; medios properat tentare furores.Non illis urbes spoliandaque templa negasset,Tarpeiamque Iovis sedem, matresque senatus,Passurasque infanda nurus. Vult omnia certeA se saeva peti, vult praemia Martis amari:Militia indomiti tantum mens sana timetur.Non pudet heu, Caesar, soli tibi bella placereIam manibus damnata tuis? hos ante pigebitSanguinis? his ferri grave ins erit ipse per omneFasque nefasque rues Lassare, et disce sine armisPosse pati: liceat scelerum tibi ponere finem.Saeve, quid insequeris quid iam nolentibus instas?Bellum te civile fugit. Stetit aggere fultiCespitis, intrepidus vultu, meruitque timeriNon metuens: atque haec ira dictante profatur:Qui modo in absentem vultu dextraque furebas,Miles, habes nudum promtumque ad vulnera pectus.