Intra castrorum timuit tentoria ductorPerdere successus scelerum: cum paene fidelesPer tot bella manus, satiatae sanguine, tandemDestituere ducem: seu moesto classica paullumIntermissa sono, claususque et frigidus ensisExpulerat belli furias: seu praemia milesDum maiora petit, damnat caussamque ducemque,Et scelere imbutos etiamnunc venditat enses.Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est,Quam non e stabili, tremulo sed culmine cunctaDespiceret, staretque super titubantia fultus:Tot raptis truncus manibus, gladioque relictusPaene suo, qui tot gentes in bella trahebat,Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.Non pavidum iam murmur erat, nec pectore tectoIra latens: nam quae dubias constringere mentesCaussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est,Seque putat solum regnorum iniusta gravari,Haud retinet. Quippe ipsa metus exsolverat audaxTurba suos. Quidquid multis peccatur, inultum est.Effudere minas: Liceat discedere, Caesar,A rabie scelerum. Quaeris terraque mariqueHis ferrum iugulis, animasque effundere vilesQuolibet hoste paras. Partem tibi Gallia nostriEripuit: partem duris Hispania bellis:Pars iacet Hesperia: totoque exercitus orbeTe vincente perit. Terris fudisse cruoremQuid iuvat Arctois, Rhodano Rhenoque subactis?Tot mihi pro bellis bellum civile dedisti.Cepimus expulso patriae cum tecta senatu,Quos hominum, vel quos licuit spoliare deorum?Imus in omne nefas, manibus ferroque nocentes,Paupertate pii. Finis quis quaeritur armis?Quid satis est, si Roma parum? Iam respice canos,Invalidasque manus, et inanes cerne lacertos.Usus abit vitae, bellis consumsimus aevum:Ad mortem dimitte senes. En, improba vota!Non duro liceat morientia cespite membraPonere, non anima glebam fugiente ferire,Atque oculos morti clausuram quaerere dextram