Sic alterna duces bellorum vulnera passosIn Macetum terras, miscens adversa secundis,Servavit fortuna pares. Iam sparserat AemoBruma nives, gelidoque cadens Atlantis Olympo:Instabatque dies, qui dat nova nomina fastis,Quique colit primus ducentem tempora Ianum.Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris,Consul uterque vagos belli per munia PatresElicit Epirum. Peregrina ac sordida sedesRomanos cepit proceres: secretaque rerumHospes in externis audivit curia tectis.Nam quis castra vocet tot strictas iure secures,Tot fasces? Docuit populos venerabilis ordo,Non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.Ut primum moestum tenuere silentia coetum,Lentulus excelsa sublimis sede profatur:Indole si dignum Latia, si sanguine priscoRobur inest animis, non qua tellure coacti,Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis,Cernite: sed vestrae faciem cognoscite turbae:Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres,Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae,Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axisNec patitur noctes nec iniquos crescere soles,Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur,Imperiumque comes. Tarpeia sede perustaGallorum facibus, Veiosque habitante Camillo,Illic Roma fuit. Non umquam perdidit ordoMutato sua iura solo. Moerentia tectaCaesar habet, vacuasque domos, legesque silentes,Clausaque iustitio tristi fora. Curia solosIlla videt Patres, plena quos urbe fugavit.Ordine de tanto quisquis non exsulat, hic est.Ignaros scelerum, longaque in pace quietosBellorum primus sparsi furor: omnia rursusMembra loco redeunt. En, totis viribus orbisHesperiam pensant superi: iacet hostis in undisObrutus Illyricis: Libyae squalentibus arvisCurio Caesarei cecidit pars magna senatus.