Vulneribus coguntur equi. Nec profuit ulliCornipedis rupisse moras: neque enim impetus illisIncursusque fuit: tantum profertur ad hostes,Et spatium iaculis oblato vulnere donat.At vagus Afer equos ut primum emisit in agmen,Tunc campi tremuere sono: terraque soluta,Quantus Bistonio torquetur turbine, pulvisAera nube sua texit, traxitque tenebras.Ut vero in pedites fatum miserabile belliIncubuit, nullo dubii discrimine MartisAncipites steterunt casus, sed tempora pugnaeMors tenuit. Neque enim licuit procurrere contra,Et miscere manus. Sic undique septa iuventusCominus obliquis et rectis eminus hastisObruitur: non vulneribus nec sanguine, solumTelorum nimbo peritura, ac pondere ferri.Ergo acies tantae parum spissantur in orbem:Ac, si quis metuens medium correpsit in agmen,Vix impune suos inter convertitur enses:Densaturque globus, quantum pede prima relatoConstrinxit gyros acies. Non arma movendiIam locus est pressis: stipataque membra teruntur:Frangitur armatum colliso pectore pectus.Non tam laeta tulit victor spectacula Maurus,Quam fortuna dabat: fluvios non ille cruoris,Membrorumque videt lapsum, et ferientia terramCorpora: compressum turba stetit omne cadaver.Excitet invisas dirae Carthaginis umbrasInferiis fortuna novis: ferat ista cruentusHannibal et Poeni tam dira piacula manes.Romanam, superi, Libyca tellure ruinamPompeio prodesse nefas, votisque senatus.Africa nos potius vincat sibi. Curio fusasUt vidit campis acies, et cernere tantasPermisit clades compressus sanguine pulvis,Non tulit adflictis animam producere rebus,Aut sperare fugam: ceciditque in strage suorum,Impiger ad letum, et fortis virtute coacta.Quid nunc rostra tibi prosunt turbata, forumque,Unde tribunicia plebeius signifer arte