Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:Et gens quae nudo residens Massylia dorsoOra levi flectit frenorum nescia virga:Et solitus vacuis errare mapalibus AferVenator, ferrique simul fiducia non est,Vestibus iratos laxis operire leones.Nec solum studiis civilibus arma parabat,Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno,Lege tribunicia solio depellere avorumCurio tentarat, Libyamque auferre tyranno,Dum regnum te, Roma, facit. Memor ille dolorisHoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.Hac igitur regis trepidat iam Curio fama,Et quod Caesareis numquam devota iuventusIlla nimis castris, nec Rheni miles in undisExploratus erat, Corfini captus in arce,Infidusque novis ducibus, dubiusque priori,Fas utrumque putat. Sed postquam languida segniCernit cuncta metu, nocturnaque munia valliDesolata fuga, trepida sic mente profatur:Audendo magnus tegitur timor: arma capessamIpse prior: campum miles descendat in aequum,Dum meus est: variam semper dant otia mentem.Eripe consilium pugna. Cum dira voluntasEnse subit presso, et galeae texere pudorem,Quis conferre duces meminit? quis pendere caussas?Qua stetit, inde favet: veluti fatalis arenaeMuneribus non ira vetus concurrere cogitProductos: odere pares. Sic fatus, apertisInstruxit campis acies: quem blanda futurisDeceptura malis belli fortuna recepit.Nam pepulit Varum campo, nudataque foedaTerga fuga, donec vetuerunt castra, cecidit.Tristia sed postquam superati proelia VariSunt audita Iubae: laetus, quod gloria belliSit rebus servata suis, rapit agmina furtim,Obscuratque suam per iussa silentia famam,Hoc solum metuens, incautus ab hoste timeri.Mittitur, exigua qui proelia prima lacessat