Non exspectatis Antaeus viribus hostisSponte cadit, maiorque, accepto robore, surgit.Quisquis inest terris, in fessos spiritus artusEgeritur; tellusque viro luctante laborat.Ut tandem auxilium tactae prodesse parentisAlcides sensit: standum est tibi, dixit, et ultraNon credere solo, sternique vetabere terra.Haerebis pressis intra mea pectora membris:Huc, Antaee, cades. Sic fatus, sustulit alteNitentem in terras iuvenem. Morientis in artusNon potuit nati tellus submittere vires.Alcides medium tenuit: iam pectora pigroStricta gelu: terrisque diu non credidit hostem.Hinc, aevi veteris custos, famosa vetustasMiratrixque sui signavit nomine terras.Sed maiora dedit cognomina collibus istis,Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem,Scipio. Iam sedes Libyca tellure potitoHaec fuit. En, veteris cernis vestigia valli.Romana hos primum tenuit victoria campos.Curio laetatus, tamquam fortuna locorumBella gerat, servetque ducum sibi fata priorum,Felici non fausta loco tentoria ponens,Indulsit castris, et collibus abstulit omen,Sollicitatque feros non aequis viribus hostes.Omnis Romanis quae cesserat Africa signis,Tunc Vari sub iure fuit: qui, robore quamquamConfisus Latio, regis tamen undique viresExcivit Libycae gentis, extremaque mundiSigna, suum comitata Iubam. Non fusior ulliTerra fuit domino: qua sunt longissima regna,Cardine ab occiduo vicinus Gadibus AtlasTerminat: a medio confinis Syrtibus Hammon:At qua lata iacet vasti plaga fervida regni,Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentisSufficiunt spatio. Populi tot castra sequuntur:Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratusInculto Gaetulus equo: tunc concolor IndoMaurus, inops Nasamon, mixti Garamante perustoMarmaridae volucres, aequaturusque sagittas