Omnibus incerto venturae tempore vitae,Par animi laus est, et quos speraveris annosPerdere, et extremae momentum abrumpere lucis,Accersas dum fata manu. Non cogitur ullusVelle mori. Fuga nulla patet: stant undique nostrisIntenti cives iugulis. Decernite letum,Et metus omnis abest: cupias quodcumque necesse est.Non tamen in caeca bellorum nube cadendum est,Aut cum permixtis acies sua tela tenebrisInvolvunt, conserta iacent cum corpora campo,In medium mors omnis abit, perit obruta virtus.Nos in conspicua sociis hostique carinaConstituere dei. Praebebunt aequora testes,Praebebunt terrae, summis dabit insula saxis:Spectabunt geminae diverso e litore partes.Nescio quod nostris magnum et memorabile fatisExemplum, Fortuna, paras. Quaecumque per aevumExhibuit monumenta fides, servataque ferroMilitiae pietas, transibit nostra iuventus.Namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar,Esse parum scimus: sed non maiora supersuntObsessis, tanti quae pignora demus amoris.Abscidit nostrae multum sors invida laudi,Quod non cum senibus capti natisque tenemur.Indomitos sciat esse viros, timeatque furentesEt morti faciles animos, et gaudeat hostisNon plures haesisse rates. Tentare parabuntFoederibus, turpique volent corrumpere vita.O utinam, quo plus habeat mors unica famae,Promittant veniam, iubeant sperare salutem:Ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro,Desperasse putent. Magna virtute merendum est,Caesar ut, amissis inter tot millia paucis,Hoc damnum clademque vocet. Dent fata recessumEmittantque licet, vitare instantia nolim.Proieci vitam, comites, totusque futuraeMortis agor stimulis: furor est. Agnoscere solisPermissum est, quos iam tangit vicinia fati,Victurosque dei celant, ut vivere durent,Felix esse mori. Sic cunctas sustulit ardor