Felices nullo spectant civilia voto.Non eadem belli totum fortuna per orbemConstitit: in partes aliquid sed Caesaris ausa eat,Qua maria Hadriaci longas ferit unda Salonas,Et tepidum in molles Zephyros excurrit Iader.Illic, bellaci confisus gente Curictum,Quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto,Clauditur extrema residens Antonius ora,Cautus ab incursu belli, si sola recedat,Expugnat quae tuta, fames. Non pabula tellusPascendis submittit equis, non proserit ullamFlava Ceres segetem: spoliabat gramine campumMiles, et adtonso miseris iam dentibus arvoCastrorum siccas de cespite vulserat herbas,Ut primum adversae socios in litore terraeEt Basilum videre ducem: nova furta per aequorExquisita fugae. Neque enim de more carinasExtendunt, puppesque levant, sed firma gerendisMolibus insolito contexunt robora ductu.Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae,Quarum porrectis series constricta catenisOrdinibus geminis obliquas excipit alnos.Nec gerit expositum telis in fronte patentiRemigium: sed, quod trabibus circumdedit aequor,Hoc ferit, et taciti praebet miracula cursus,Quod nec vela ferat, nec apertas verberet undas.Tunc freta servantur, dum se declivibus undisAestus agat, refluoque mari nudentur arenae.Iamque relabenti crescebant litora ponto;Missa ratis prono defertur lapsa profundo,Et geminae comites. Cunctas super ardua turrisEminet, et tremulis tabulata minantia pinnis.Noluit Illyricae custos Octavius undaeConfestim tentare ratem, celeresque carinasContinuit, cursu crescat dum praeda secundo:Et temere ingressos repetendum invitat ad aequorPace maris. Sic dum pavidos formidine cervosClaudat odoratae metuentes aera pennae,Aut dum dispositis adtollat retia varisVenator, tenet ora levis clamosa Molossi,