Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum,Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxisInfundas aconita palam, Romana iuventusNon decepta bibet. Torrentur viscera flamma,Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis.Iam marcent venae, nulloque humore rigatusAeris alternos angustat pulmo meatus,Rescissoque nocent suspiria dura palato.Pandunt ora tamen, nocturnumque aera captant.Exspectant imbres, quorum modo cuncta natabantImpulsu, et siccis vultus in nubibus haerent.Quoque magis miseros undae ieiunia solvant,Non super arentem Meroen Cancrique sub axe,Qua nudi Garamantes arant, sedere: sed interStagnantem Sicorim et rapidum deprensus IberumSpectat vicinos sitiens exercitus amnes.Iam domiti cessere duces, pacisque petendaeAuctor damnatis supplex Afranius armis,Semianimes in castra trahens hostilia turmas,Victoris stetit ante pedes. Servata precantiMaiestas, non fracta malis, interque prioremFortunam casusque novos gerit omnia victi,Sed ducis, et veniam securo pectore poscit:Si me degeneri stravissent fata sub hosteNon deerat fortis rapiendo dextera leto:At nunc sola mihi est orandae caussa salutis,Dignum donanda, Caesar, te credere vita.Non partis studiis agimur, nec sumsimus armaConsiliis inimica tuis. Nos denique bellumInvenit civile duces; caussaeque priori,Dum potuit, servata fides. Nil fata moramur:Tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,Securumque orbis patimur post terga relicti.Nec cruor effusus campis tibi bella peregit,Nec ferrum lassaeque manus. Hoc hostibus unum,Quod vincas, ignosce tuis. Nec magna petuntur.Otia des fessis, vitam patiaris inermesDegere, quam tribuis: campis prostrata iacereAgmina nostra putes: neque enim felicibus armisMisceri damnata decet, partemque triumphi