Incassum et vetito passus languescere bello,Substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.Inde ubi nulla data est miscendi copia Martis,Paullatim cadit ira ferox, mentesque tepescunt;Saucia maiores animos ut pectora gestant,Dum dolor est ictusque recens, et mobile nervisConamen calidus praebet cruor, ossaque nondumAdduxere cutem: si conscius ensis adactiStat victor, tenuitque manus, tunc frigidus artusAdligat atque animum subducto robore torpor,Postquam sicca rigens adstrinxit vulnera sanguis.Iamque inopes undae, primum tellure refossa,Occultos latices abstrusaque flumina quaerunt:Nec solum rastris durisque ligonibus arva,Sed gladiis fodere suis: puteusque cavatiMontis ad irrigui premitur fastigia campi.Non se tam penitus, tam longe luce relictaMerserit Asturii scrutator pallidus auri.Non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes,Aut micuere novi, percusso pumice, fontes:Atra nec exiguo stillant sudantia rore,Aut impulsa levi turbatur glarea vena.Tunc exhausta super multo sudore iuventusExtrahitur, duris silicum lassata metallis.Quoque minus possent siccos tolerare vapores,Quaesitae fecistis aquae. Nec languida fessiCorpora sustentant epulis, mensasque perosiAuxilium fecere famem. Si mollius arvumProdidit humorem, pingues manus utraque glebasExprimit ora super. Nigro si turbida limoColluvies immota iacet, cadit omnis in haustusCertatim obscoenos miles: moriensque recepit,Quas nollet victurus, aquas: rituque ferarumDistentas siccant pecudes, et lacte negato,Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.tunc herbas frondesque terunt, et rore madentesDestringunt ramos: ac si quos palmite crudoArboris aut tenera succos pressere medulla.O fortunati, fugiens quos barbarus hostisFontibus immixto stravit per rura veneno.