Admonitaeque tument gustato sanguine fauces;Fervet, et a trepido vix abstinet ira magistro.Itur in omne nefas: et quae Fortuna deorum.Invidia caeca bellorum in nocte tulisset,Fecit monstra fides: inter mensasque torosque,Quae modo complexu foverunt, pectora caedunt.Et quamvis primo ferrum strinxere gementes,Ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,Dum feriant, odere suos, animosque labantesConfirmant ictu. Fervent iam castra tumultu,Et scelerum turba: rapiuntur colla parentum.Ac velut occultum pereat scelus, omnia monstraIn faciem posuere ducum: iuvat esse nocentes.Tu, Caesar, quamvis spoliatus milite multo,Agnoscis superos. Neque enim tibi maior in arvisEmathiis fortuna fuit, nec Phocidos undisMassiliae, Phario nec tantum est aequore gestum.Hoc siquidem solo civilis crimine belliDux caussae melioris eris. Polluta nefandaAgmina caede duces iunctis committere castrisNon audent, altaeque ad moenia rursus IlerdaeIntendere fugam. Campos eques obvius omnesAbstulit, et siccis inclusit collibus hostem.Tunc inopes undae praerupta cingere fossaCaesar avet, nec castra pati contingere ripas,Aut circum largos curvari brachia fontes.Ut leti videre viam, conversus in iramPraecipitem timor est. Miles, non utile clausisAuxilium, mactavit equos: tandemque coactusSpe posita damnare fugam, casurus in hostesFertur. Ut effuso Caesar decurrere passuVidit, et ad certam devotos tendere mortem:Tela tene iam, miles, ait, ferrumque ruentiSubtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum:Vincitur haud gratis, iugulo qui provocat hostem.En sibi vilis adest invisa luce iuventus,Iam damno peritura meo. Non sentiet ictus,Incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso.Deserat hic fervor mentes, cadat impetus amens.Perdant velle mori. Sic deflagrare minaces