Quo primum steterint campo, qua lancea dextraExierit. Dum, quae gesserunt fortia, iactant,Et dum multa negant, quod solum fata petebant,Est miseris renovata fides, atque omne futurumCrevit amore nefas. Nam postquam foedera pacisCognita Petreio, seque et sua tradita venumCastra videt, famulas scelerata ad proelia dextrasExcitat, atque hostes turba stipatus inermesPraecipitat castris, iunctosque amplexibus enseSeparat, et multo disturbat sanguine pacem.Addidit ira ferox moturas proelia voces:Immemor o patriae, signorum oblite tuorum,Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus,Adsertor victo redeas ut Caesare; certeUt vincare, potes. Dum ferrum, incertaque fata,Quique fluat multo non deerit vulnere sanguis,Ibitis ad dominum, damnataque signa feretis?Utque habeat famulos nullo discrimine, CaesarExorandus erit? ducibus quoque vita petenda est?Numquam nostra salus pretium mercesque nefandaeProditionis erit: non hoc civilia bella,Ut vivamus, agunt. Trahimur sub nomine pacis.Non chalybem gentes penitus fugiente metalloEruerent, nulli vallarent oppida muri,Non sonipes in bella ferox, non iret in aequorTurrigeras classis pelago sparsura carinas,Si bene libertas umquam pro pace daretur.Hostes nempe meos sceleri iurata nefandoSacramenta tenent: at vobis vilior hoc estVestra fides, quod pro caussa pugnantibus aequaEt veniam sperare licet. Pro dira pudorisFoedera! Nunc toto fatorum ignarus in orbe,Magne, paras acies, mundique extrema tenentesSollicitas reges, cum forsan foedere nostroIam tibi sit promissa salus. Sic fatur, et omnesConcussit mentes, scelerumque reduxit amorem.Sic, ubi desuetae silvis in carcere clausoMansuevere ferae, et vultus posuere minaces,Atque hominem didicere pati: si torrida parvusVenit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque,